Fachbereiche: Geschichte, Sowi, Philosophie; Sprachen; Wirtschaft, Recht; Nawi, Biologie, Technik und Blödsinn.
Dieser Universal-Blog ist aus einer Seite für Geschichte, Politik (und Realienkunde) hervorgegangen, die sich dann in Richtung Humanwissenschaften weiterentwickelt hat.
Sprachen: Englisch, Französisch, Spanisch; Latein, Altgriechisch; Russisch, Japanisch, Chinesisch; Mittelägyptisch etc.
Personen-Link: http://novatlan.blogspot.de/2014/08/personen-pool.html

Sonntag, 4. Februar 2018

HISTORIA VITAE ET OPERUM J. B. MORGAGNI

Fori Livii lucem aspexit Joannes Baptista Morgagnus, e nobili stirpe prognatus, die XXV. Februarii MDCLXXXII, patre Fabricio, viro civilibus muneribus et eruditionis laude illustri,matre Maria Torniellia praeclari nominis matrona. Pater mature decessit, filiumque reliquit vix septennem, cuius tutelam mater provide suscepit et unicum amoris pignus pietate, bonis moribus, ac studiis, quibus aetas juvenilis imbui solet, institui curavit.
Tenerae huic corporis constitutioni duo minitabantur pericula, febris nimirum vehemens, et lapsus in canalem longis fornicibus, magna ex parte, obtectum, aquisque redundantem. Parum abfuit quin a flumine sub fornicem raperetur adolescentulus, et megri deberet. Ast, divina favente clementia, vir quidam advenit, qui puerum iam praetergressus non illum cadentem vidit, sed primum aliquid strepitus, mox impense monentem, ut pereunti operam ferret, audivit. Accurrit, in canalem se proiecit et a submersione liberavit morti proximum, promovendaeque utilissimae disciplinae natum

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen