Fachbereiche: Geschichte, Sowi, Philosophie; Sprachen; Wirtschaft, Recht; Nawi, Biologie, Technik und Blödsinn.
Dieser Universal-Blog ist aus einer Seite für Geschichte, Politik (und Realienkunde) hervorgegangen, die sich dann in Richtung Humanwissenschaften weiterentwickelt hat.
Sprachen: Englisch, Französisch, Spanisch; Latein, Altgriechisch; Russisch, Japanisch, Chinesisch; Mittelägyptisch etc.
Personen-Link: http://novatlan.blogspot.de/2014/08/personen-pool.html

Sonntag, 4. Februar 2018

MORGAGNUS 2

Postquam ex ephebis excessit Mrogagnus, optimam spem dedit linguas et litteras elegantiores addiscendi, eo quidem  felici successu ut anno decimo quarto adscriberetur Academiae Patriae Filergitarum, et applaudente choro auditorum, orationem poeticam recitaret. Anno vertente cathedram conscendit, et spartam respondentis singulari alacritate ornavit; de omni re, quaecunque in disceptationem et quaestionem vocaretur, enodate iudicans. Forte visum fuit cuidam commilitoni, ut distichon in laudem defendentis pronuntiaret prius quam argumentum attulisset. Morgagnus, pro mira ingenii acie, totidem versus praemisit, mox antithesin modeste excussit.
Medicinae studio sese dicans Boioniam, celebrem artis Machaonichae nutricem, adiit anno seculi superioris nonagesimo octavo, et amicitiam iniit cum tunc florentibus discipulis illustris Malpighii, Joanne Jacobo Sandrio, Hippolito Francisco albertini, et Antonio Maria Valsalva, cuius speciali manuductione ad anatomiam gavisus est, et quem integerrimum colere amicum, utilem venerari praeceptorem nusquam dediscit. Nec defuerunt reliqui professores quorum ope in aliis disciplinis summo cum fructu usus est: at cum studia Philosophiae ad Normam Cl. Du Hamel, qui eam etricis scholasticis primus eduxit, renovare caepisset, ophthalmia gravi afflictus est, quae acerbum commovit dolorem, sublata non solum legendi, scribendique, sed etiam dormiendi facultate.
---
vij f.
---
ad normam=gemäß der Regel (?)-oder handelt es sich gar um einen Eigennamen?
---

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen